Codex Sacra scripture, aligned
← 14 compare 16 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,/ ex omnibus lignis nemorum/ quæ sunt inter ligna silvarum ?/ 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,/ aut fabricabitur de ea paxillus/ ut dependeat in eo quodcumque vas ?/ 4 Ecce igni datum est in escam :/ utramque partem ejus consumpsit ignis,/ et medietas ejus redacta est in favillam :/ numquid utile erit ad opus ?/ 5 Etiam cum esset integrum,/ non erat aptum ad opus :/ quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,/ nihil ex eo fiet operis ?/ 6 Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,/ quod dedi igni ad devorandum,/ sic tradam habitatores Jerusalem./ 7 Et ponam faciem meam in eos :/ de igne egredientur,/ et ignis consumet eos :/ et scietis quia ego Dominus,/ cum posuero faciem meam in eos,/ 8 et dedero terram inviam et desolatam,/ eo quod prævaricatores extiterint,/ dicit Dominus Deus.]