Codex Sacra scripture, aligned
← 34 compare 36 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi : 3 [Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ad te, mons Seir :/ et extendam manum meam super te,/ et dabo te desolatum atque desertum./ 4 Urbes tuas demoliar,/ et tu desertus eris :/ et scies quia ego Dominus./ 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,/ et concluseris filios Israël in manus gladii/ in tempore afflictionis eorum,/ in tempore iniquitatis extremæ :/ 6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,/ quoniam sanguini tradam te,/ et sanguis te persequetur :/ et cum sanguinem oderis,/ sanguis persequetur te./ 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,/ et auferam de eo euntem et redeuntem./ 8 Et implebo montes ejus occisorum suorum :/ in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,/ interfecti gladio cadent./ 9 In solitudines sempiternas tradam te,/ et civitates tuæ non habitabuntur :/ et scietis quia ego Dominus Deus./ 10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,/ et hæreditate possidebo eas,/ cum Dominus esset ibi :/ 11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,/ quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,/ quem fecisti odio habens eos :/ et notus efficiar per eos, cum te judicavero./ 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua/ quæ locutus es de montibus Israël, dicens :/ Deserti nobis ad devorandum dati sunt./ 13 Et insurrexistis super me ore vestro,/ et derogastis adversum me verba vestra :/ ego audivi./ 14 Hæc dicit Dominus Deus :/ Lætante universa terra,/ in solitudinem te redigam :/ 15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël/ eo quod fuerit dissipata,/ sic faciam tibi :/ dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis :/ et scient quia ego Dominus.]