Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis.10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?