Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Loquente Ephraim, horror invasit Israël ;/ et deliquit in Baal, et mortuus est./2 Et nunc addiderunt ad peccandum ;/ feceruntque sibi conflatile de argento suo/ quasi similitudinem idolorum :/ factura artificum totum est :/ his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes./3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,/ et sicut ros matutinus præteriens ;/ sicut pulvis turbine raptus ex area,/ et sicut fumus de fumario./4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;/ et Deum absque me nescies,/ et salvator non est præter me./5 Ego cognovi te in deserto,/ in terra solitudinis./6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;/ et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei./7 Et ego ero eis quasi leæna,/ sicut pardus in via Assyriorum./8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,/ et dirumpam interiora jecoris eorum,/ et consumam eos ibi quasi leo :/ bestia agri scindet eos./9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum./10 Ubi est rex tuus ?/ maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;/ et judices tui, de quibus dixisti :/ Da mihi regem et principes./11 Dabo tibi regem in furore meo,/ et auferam in indignatione mea./12 Colligata est iniquitas Ephraim ;/ absconditum peccatum ejus./13 Dolores parturientis venient ei :/ ipse filius non sapiens :/ nunc enim non stabit in contritione filiorum./14 De manu mortis liberabo eos ;/ de morte redimam eos./ Ero mors tua, o mors !/ morsus tuus ero, inferne !/ consolatio abscondita est ab oculis meis./15 Quia ipse inter fratres dividet :/ adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,/ et siccabit venas ejus,/ et desolabit fontem ejus :/ et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]