Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Audite verbum Domini, filii Israël,/ quia judicium Domino cum habitatoribus terræ :/ non est enim veritas, et non est misericordia,/ et non est scientia Dei in terra./2 Maledictum, et mendacium,/ et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,/ et sanguis sanguinem tetigit./3 Propter hoc lugebit terra,/ et infirmabitur omnis qui habitat in ea,/ in bestia agri, et in volucre cæli ;/ sed et pisces maris congregabuntur./4 Verumtamen unusquisque non judicet,/ et non arguatur vir :/ populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti./5 Et corrues hodie,/ et corruet etiam propheta tecum./ Nocte tacere feci matrem tuam./6 Conticuit populus meus,/ eo quod non habuerit scientiam :/ quia tu scientiam repulisti,/ repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;/ et oblita es legis Dei tui,/ obliviscar filiorum tuorum et ego./7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :/ gloriam eorum in ignominiam commutabo./8 Peccata populi mei comedent,/ et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum./9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ;/ et visitabo super eum vias ejus,/ et cogitationes ejus reddam ei./10 Et comedent, et non saturabuntur ;/ fornicati sunt, et non cessaverunt :/ quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo./11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor./12 Populus meus in ligno suo interrogavit,/ et baculus ejus annuntiavit ei ;/ spiritus enim fornicationum decepit eos,/ et fornicati sunt a Deo suo./13 Super capita montium sacrificabant,/ et super colles accendebant thymiama ;/ subtus quercum, et populum, et terebinthum,/ quia bona erat umbra ejus ;/ ideo fornicabuntur filiæ vestræ,/ et sponsæ vestræ adulteræ erunt./14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,/ et super sponsas vestras cum adulteraverint,/ quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,/ et cum effeminatis sacrificabant ;/ et populus non intelligens vapulabit./15 Si fornicaris tu, Israël,/ non delinquat saltem Juda ;/ et nolite ingredi in Galgala,/ et ne ascenderitis in Bethaven,/ neque juraveritis : Vivit Dominus !/16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ;/ nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine./17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum./18 Separatum est convivium eorum ;/ fornicatione fornicati sunt :/ dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus./19 Ligavit eum spiritus in alis suis,/ et confundentur a sacrificiis suis.]