Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [In tribulatione sua mane consurgent ad me :/ Venite, et revertamur ad Dominum,/2 quia ipse cepit, et sanabit nos ;/ percutiet, et curabit nos./3 Vivificabit nos post duos dies ;/ in die tertia suscitabit nos,/ et vivemus in conspectu ejus./ Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum :/ quasi diluculum præparatus est egressus ejus,/ et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ./4 Quid faciam tibi, Ephraim ?/ quid faciam tibi, Juda ?/ misericordia vestra quasi nubes matutina,/ et quasi ros mane pertransiens./5 Propter hoc dolavi in prophetis ;/ occidi eos in verbis oris mei :/ et judicia tua quasi lux egredientur./6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ;/ et scientiam Dei plus quam holocausta./7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :/ ibi prævaricati sunt in me./8 Galaad civitas operantium idolum,/ supplantata sanguine./9 Et quasi fauces virorum latronum,/ particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :/ quia scelus operati sunt./10 In domo Israël vidi horrendum :/ ibi fornicationes Ephraim,/ contaminatus est Israël./11 Sed et Juda, pone messem tibi,/ cum convertero captivitatem populi mei.]