Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [In gutture tuo sit tuba/ quasi aquila super domum Domini,/ pro eo quod transgressi sunt fdus meum,/ et legem meam prævaricati sunt./2 Me invocabunt : Deus meus,/ cognovimus te Israël./3 Projecit Israël bonum :/ inimicus persequetur eum./4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;/ principes exstiterunt, et non cognovi :/ argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,/ ut interirent./5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;/ iratus est furor meus in eos./ Usquequo non poterunt emundari ?/6 Quia ex Israël et ipse est :/ artifex fecit illum, et non est deus ;/ quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ./7 Quia ventum seminabunt,/ et turbinem metent :/ culmus stans non est in eo ;/ germen non faciet farinam :/ quod etsi fecerit, alieni comedent eam./8 Devoratus est Israël ;/ nunc factus est in nationibus quasi vas immundum./9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,/ onager solitarius sibi ;/ Ephraim munera dederunt amatoribus./10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,/ nunc congregabo eos,/ et quiescent paulisper ab onere regis et principum./11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;/ factæ sunt ei aræ in delictum./12 Scribam ei multiplices leges meas,/ quæ velut alienæ computatæ sunt./13 Hostias offerent,/ immolabunt carnes et comedent,/ et Dominus non suscipiet eas :/ nunc recordabitur iniquitatis eorum,/ et visitabit peccata eorum :/ ipsi in Ægyptum convertentur./14 Et oblitus est Israël factoris sui,/ et ædificavit delubra ;/ et Judas multiplicavit urbes munitas ;/ et mittam ignem in civitates ejus,/ et devorabit ædes illius.]