Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ,/ de petra deserti/ ad montem filiæ Sion./2 Et erit : sicut avis fugiens,/ et pulli de nido avolantes,/ sic erunt filiæ Moab/ in transcensu Arnon./3 Ini consilium,/ coge concilium ;/ pone quasi noctem umbram tuam/ in meridie ;/ absconde fugientes, et vagos ne prodas./4 Habitabunt apud te profugi mei ;/ Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris :/ finitus est enim pulvis, consummatus est miser,/ defecit qui conculcabat terram./5 Et præparabitur in misericordia solium,/ et sedebit super illud in veritate/ in tabernaculo David,/ judicans et quærens judicium,/ et velociter reddens quod justum est./6 Audivimus superbiam Moab :/ superbus est valde ;/ superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus/ plus quam fortitudo ejus./7 Idcirco ululabit Moab ad Moab ;/ universus ululabit :/ his qui lætantur super muros cocti lateris,/ loquimini plagas suas./8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,/ et vineam Sabama/ domini gentium exciderunt :/ flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt,/ erraverunt in deserto ;/ propagines ejus relictæ sunt,/ transierunt mare./9 Super hoc plorabo in fletu Jazer/ vineam Sabama ;/ inebriabo te lacrima mea,/ Hesebon et Eleale,/ quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam/ vox calcantium irruit./10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo,/ et in vineis non exsultabit neque jubilabit./ Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat ;/ vocem calcantium abstuli./11 Super hoc venter meus ad Moab/ quasi cithara sonabit,/ et viscera mea ad murum cocti lateris./12 Et erit : cum apparuerit quod laboravit Moab/ super excelsis suis,/ ingredietur ad sancta sua ut obsecret,/ et non valebit.]13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.14 Et nunc locutus est Dominus, dicens : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.