Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Væ terræ cymbalo alarum,/ quæ est trans flumina Æthiopiæ,/2 qui mittit in mare legatos,/ et in vasis papyri super aquas./ Ite, angeli veloces,/ ad gentem convulsam et dilaceratam ;/ ad populum terribilem, post quem non est alius ;/ ad gentem exspectantem et conculcatam,/ cujus diripuerunt flumina terram ejus./3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis,/ et clangorem tubæ audietis./4 Quia hæc dicit Dominus ad me :/ Quiescam et considerabo in loco meo,/ sicut meridiana lux clara est,/ et sicut nubes roris in die messis./5 Ante messem enim totus effloruit,/ et immatura perfectio germinabit ;/ et præcidentur ramusculi ejus falcibus,/ et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur./6 Et relinquentur simul avibus montium/ et bestiis terræ ;/ et æstate perpetua erunt super eum volucres,/ et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt./7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum/ a populo divulso et dilacerato,/ a populo terribili, post quem non fuit alius ;/ a gente exspectante, exspectante et conculcata,/ cujus diripuerunt flumina terram ejus ;/ ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.]