Codex Sacra scripture, aligned
← 37 compare 39 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, 3 et dixit : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. 4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens : 5 Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, 6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. 7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est : 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. 9 Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. 10 [Ego dixi in dimidio dierum meorum :/ Vadam ad portas inferi ;/ quæsivi residuum annorum meorum./ 11 Dixi : Non videbo Dominum Deum/ in terra viventium ;/ non aspiciam hominem ultra,/ et habitatorem quietis./ 12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,/ quasi tabernaculum pastorum./ Præcisa est velut a texente vita mea ;/ dum adhuc ordirer, succidit me :/ de mane usque ad vesperam finies me./ 13 Sperabam usque ad mane ;/ quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea :/ de mane usque ad vesperam finies me./ 14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ;/ meditabor ut columba./ Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum./ Domine, vim patior : responde pro me./ 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi,/ cum ipse fecerit ?/ Recogitabo tibi omnes annos meos/ in amaritudine animæ meæ./ 16 Domine, si sic vivitur,/ et in talibus vita spiritus mei,/ corripies me, et vivificabis me./ 17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima./ Tu autem eruisti animam meam/ ut non periret ;/ projecisti post tergum tuum/ omnia peccata mea./ 18 Quia non infernus confitebitur tibi,/ neque mors laudabit te :/ non exspectabunt qui descendunt in lacum/ veritatem tuam./ 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,/ sicut et ego hodie ;/ pater filiis notam faciet/ veritatem tuam./ 20 Domine, salvum me fac !/ et psalmos nostros cantabimus/ cunctis diebus vitæ nostræ/ in domo Domini.] 21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22 Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?