Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Cantabo dilecto meo/ canticum patruelis mei vineæ suæ./ Vinea facta est dilecto meo/ in cornu filio olei./2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,/ et plantavit eam electam ;/ et ædificavit turrim in medio ejus,/ et torcular exstruxit in ea ;/ et exspectavit ut faceret uvas,/ et fecit labruscas./3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem/ et viri Juda,/ judicate inter me/ et vineam meam./4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,/ et non feci ei ?/ an quod exspectavi ut faceret uvas,/ et fecit labruscas ?/5 Et nunc ostendam vobis/ quid ego faciam vineæ meæ :/ auferam sepem ejus,/ et erit in direptionem ;/ diruam maceriam ejus,/ et erit in conculcationem./6 Et ponam eam desertam ;/ non putabitur et non fodietur :/ et ascendent vepres et spinæ,/ et nubibus mandabo/ ne pluant super eam imbrem./7 Vinea enim Domini exercituum/ domus Israël est ;/ et vir Juda/ germen ejus delectabile :/ et exspectavi ut faceret judicium,/ et ecce iniquitas ;/ et justitiam, et ecce clamor.]8 [Væ qui conjungitis domum ad domum,/ et agrum agro copulatis/ usque ad terminum loci !/ Numquid habitabitis vos soli/ in medio terræ ?/9 In auribus meis sunt hæc,/ dicit Dominus exercituum ;/ nisi domus multæ desertæ fuerint,/ grandes et pulchræ, absque habitatore./10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,/ et triginta modii sementis facient modios tres./11 Væ qui consurgitis mane/ ad ebrietatem sectandam,/ et potandum usque ad vesperam,/ ut vino æstuetis !/12 Cithara, et lyra, et tympanum,/ et tibia, et vinum in conviviis vestris ;/ et opus Domini non respicitis,/ nec opera manuum ejus consideratis./13 Propterea captivus ductus est populus meus,/ quia non habuit scientiam,/ et nobiles ejus interierunt fame,/ et multitudo ejus siti exaruit./14 Propterea dilatavit infernus animam suam,/ et aperuit os suum absque ullo termino ;/ et descendent fortes ejus,/ et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum./15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,/ et oculi sublimium deprimentur./16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ;/ et Deus sanctus sanctificabitur in justitia./17 Et pascentur agni juxta ordinem suum,/ et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.]18 [Væ qui trahitis iniquitatem/ in funiculis vanitatis,/ et quasi vinculum plaustri peccatum !/19 qui dicitis : Festinet,/ et cito veniat opus ejus, ut videamus ;/ et appropiet, et veniat/ consilium sancti Israël,/ et sciemus illud !/20 Væ qui dicitis malum bonum,/ et bonum malum ;/ ponentes tenebras lucem,/ et lucem tenebras ;/ ponentes amarum in dulce,/ et dulce in amarum !/21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris,/ et coram vobismetipsis prudentes./22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,/ et viri fortes ad miscendam ebrietatem !/23 qui justificatis impium pro muneribus,/ et justitiam justi aufertis ab eo !/24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,/ et calor flammæ exurit,/ sic radix eorum quasi favilla erit,/ et germen eorum ut pulvis ascendet ;/ abjecerunt enim legem Domini exercituum,/ et eloquium sancti Israël blasphemaverunt./25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum,/ et extendit manum suam super eum, et percussit eum :/ et conturbati sunt montes,/ et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum./ In his omnibus non est adversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./26 Et elevabit signum in nationibus procul,/ et sibilabit ad eum de finibus terræ :/ et ecce festinus velociter veniet./27 Non est deficiens neque laborans in eo ;/ non dormitabit, neque dormiet ;/ neque solvetur cingulum renum ejus,/ nec rumpetur corrigia calceamenti ejus./28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti./ Ungulæ equorum ejus ut silex,/ et rotæ ejus quasi impetus tempestatis./29 Rugitus ejus ut leonis ;/ rugiet ut catuli leonum :/ et frendet, et tenebit prædam,/ et amplexabitur, et non erit qui eruat./30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris :/ aspiciemus in terram,/ et ecce tenebræ tribulationis,/ et lux obtenebrata est in caligine ejus.]