Codex Sacra scripture, aligned
← 52 compare 54 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Quis credidit auditui nostro ?/ et brachium Domini cui revelatum est ?/ 2 Et ascendet sicut virgultum coram eo,/ et sicut radix de terra sitienti./ Non est species ei, neque decor,/ et vidimus eum,/ et non erat aspectus, et desideravimus eum :/ 3 despectum, et novissimum virorum,/ virum dolorum, et scientem infirmitatem,/ et quasi absconditus vultus ejus et despectus,/ unde nec reputavimus eum./ 4 Vere languores nostros ipse tulit,/ et dolores nostros ipse portavit ;/ et nos putavimus eum quasi leprosum,/ et percussum a Deo, et humiliatum./ 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ;/ attritus est propter scelera nostra :/ disciplina pacis nostræ super eum,/ et livore ejus sanati sumus./ 6 Omnes nos quasi oves erravimus,/ unusquisque in viam suam declinavit :/ et posuit Dominus in eo/ iniquitatem omnium nostrum./ 7 Oblatus est quia ipse voluit,/ et non aperuit os suum ;/ sicut ovis ad occisionem ducetur,/ et quasi agnus coram tondente se obmutescet,/ et non aperiet os suum./ 8 De angustia, et de judicio sublatus est./ Generationem ejus quis enarrabit ?/ quia abscissus est de terra viventium :/ propter scelus populi mei percussi eum./ 9 Et dabit impios pro sepultura,/ et divitem pro morte sua,/ eo quod iniquitatem non fecerit,/ neque dolus fuerit in ore ejus./ 10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate./ Si posuerit pro peccato animam suam,/ videbit semen longævum,/ et voluntas Domini in manu ejus dirigetur./ 11 Pro eo quod laboravit anima ejus,/ videbit et saturabitur./ In scientia sua justificabit/ ipse justus servus meus multos,/ et iniquitates eorum ipse portabit./ 12 Ideo dispertiam ei plurimos,/ et fortium dividet spolia,/ pro eo quod tradidit in mortem animam suam,/ et cum sceleratis reputatus est,/ et ipse peccata multorum tulit,/ et pro transgressoribus rogavit.]