Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Omnes sitientes, venite ad aquas,/ et qui non habetis argentum,/ properate, emite, et comedite :/ venite, emite absque argento/ et absque ulla commutatione/ vinum et lac./2 Quare appenditis argentum non in panibus,/ et laborem vestrum non in saturitate ?/ Audite, audientes me, et comedite bonum,/ et delectabitur in crassitudine anima vestra./3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me ;/ audite, et vivet anima vestra,/ et feriam vobiscum pactum sempiternum,/ misericordias David fideles./4 Ecce testem populis dedi eum,/ ducem ac præceptorem gentibus./5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis,/ et gentes quæ te non cognoverunt ad te current,/ propter Dominum Deum tuum,/ et Sanctum Israël, quia glorificavit te./6 Quærite Dominum dum inveniri potest ;/ invocate eum dum prope est./7 Derelinquat impius viam suam,/ et vir iniquus cogitationes suas,/ et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;/ et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum./8 Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,/ neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus./9 Quia sicut exaltantur cæli a terra,/ sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,/ et cogitationes meæ a cogitationibus vestris./10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo,/ et illuc ultra non revertitur,/ sed inebriat terram, et infundit eam,/ et germinare eam facit,/ et dat semen serenti,/ et panem comedenti :/11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;/ non revertetur ad me vacuum,/ sed faciet quæcumque volui,/ et prosperabitur in his ad quæ misi illud./12 Quia in lætitia egrediemini,/ et in pace deducemini ;/ montes et colles cantabunt coram vobis laudem,/ et omnia ligna regionis plaudent manu./13 Pro saliunca ascendet abies,/ et pro urtica crescet myrtus ;/ et erit Dominus nominatus/ in signum æternum quod non auferetur.]