Codex Sacra scripture, aligned
compare 2 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. 2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. 3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 5 [Priusquam te formarem in utero, novi te,/ et antequam exires de vulva, sanctificavi te,/ et prophetam in gentibus dedi te.] 6 Et dixi : [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,/ quia puer ego sum.] 7 Et dixit Dominus ad me : [Noli dicere : Puer sum :/ quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,/ et universa quæcumque mandavero tibi loqueris./ 8 Ne timeas a facie eorum,/ quia tecum ego sum ut eruam te,/ dicit Dominus.] 9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : [Ecce dedi verba mea in ore tuo :/ 10 ecce constitui te hodie/ super gentes et super regna,/ ut evellas, et destruas,/ et disperdas, et dissipes,/ et ædifices, et plantes.] 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [Quid tu vides, Jeremia ?] Et dixi : [Virgam vigilantem ego video.] 12 Et dixit Dominus ad me : [Bene vidisti :/ quia vigilabo ego super verbo meo,/ ut faciam illud.] 13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : [Quid tu vides ?] Et dixi : [Ollam succensam ego video,/ et faciem ejus a facie aquilonis.] 14 Et dixit Dominus ad me : [Ab aquilone pandetur malum/ super omnes habitatores terræ :/ 15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis,/ ait Dominus :/ et venient, et ponent unusquisque solium suum/ in introitu portarum Jerusalem,/ et super omnes muros ejus in circuitu,/ et super universas urbes Juda :/ 16 et loquar judicia mea cum eis/ super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me,/ et libaverunt diis alienis,/ et adoraverunt opus manuum suarum./ 17 Tu ergo, accinge lumbos tuos,/ et surge, et loquere ad eos/ omnia quæ ego præcipio tibi./ Ne formides a facie eorum,/ nec enim timere te faciam vultum eorum./ 18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,/ et in columnam ferream,/ et in murum æreum,/ super omnem terram,/ regibus Juda, principibus ejus,/ et sacerdotibus, et populo terræ./ 19 Et bellabunt adversum te,/ et non prævalebunt,/ quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]