Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :2 [Non accipies uxorem,/ et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto./3 Quia hæc dicit Dominus/ super filios et filias qui generantur in loco isto,/ et super matres eorum, quæ genuerunt eos,/ et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac :/4 Mortibus ægrotationum morientur :/ non plangentur, et non sepelientur :/ in sterquilinium super faciem terræ erunt,/ et gladio et fame consumentur :/ et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ./5 Hæc enim dicit Dominus :/ Ne ingrediaris domum convivii,/ neque vadas ad plangendum,/ neque consoleris eos,/ quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus,/ misericordiam et miserationes./6 Et morientur grandes et parvi in terra ista :/ non sepelientur, neque plangentur,/ et non se incident,/ neque calvitium fiet pro eis./7 Et non frangent inter eos lugenti panem/ ad consolandum super mortuo,/ et non dabunt eis potum calicis/ ad consolandum super patre suo et matre./8 Et domum convivii non ingrediaris,/ ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas./9 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Ecce ego auferam de loco isto,/ in oculis vestris, et in diebus vestris,/ vocem gaudii et vocem lætitiæ,/ vocem sponsi et vocem sponsæ./10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc,/ et dixerint tibi :/ Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ?/ quæ iniquitas nostra,/ et quod peccatum nostrum,/ quod peccavimus Domino Deo nostro ?/11 dices ad eos :/ Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus,/ et abierunt post deos alienos,/ et servierunt eis, et adoraverunt eos,/ et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt./12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri :/ ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali,/ ut me non audiat./13 Et ejiciam vos de terra hac/ in terram quam ignoratis,/ vos et patres vestri :/ et servietis ibi diis alienis, die ac nocte,/ qui non dabunt vobis requiem./14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et non dicetur ultra :/ Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,/15 sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis,/ et de universis terris ad quas ejeci eos :/ et reducam eos in terram suam,/ quam dedi patribus eorum./16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,/ et piscabuntur eos :/ et post hæc mittam eis multos venatores,/ et venabuntur eos de omni monte,/ et de omni colle, et de cavernis petrarum./17 Quia oculi mei super omnes vias eorum :/ non sunt absconditæ a facie mea,/ et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis./18 Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum,/ quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum,/ et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam./19 Domine, fortitudo mea, et robur meum,/ et refugium meum in die tribulationis,/ ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent :/ Vere mendacium possederunt patres nostri,/ vanitatem quæ eis non profuit./20 Numquid faciet sibi homo deos,/ et ipsi non sunt dii ?/21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc,/ ostendam eis manum meam, et virtutem meam,/ et scient quia nomen mihi Dominus.]