Codex Sacra scripture, aligned
← 19 compare 21 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. 4 Quia hæc dicit Dominus : [Ecce ego dabo te in pavorem,/ te et omnes amicos tuos :/ et corruent gladio inimicorum suorum,/ et oculi tui videbunt :/ et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,/ et traducet eos in Babylonem,/ et percutiet eos gladio./ 5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus,/ et omnem laborem ejus, omneque pretium,/ et cunctos thesauros regum Juda/ dabo in manu inimicorum eorum :/ et diripient eos, et tollent,/ et ducent in Babylonem./ 6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,/ ibitis in captivitatem :/ et in Babylonem venies,/ et ibi morieris, ibique sepelieris/ tu, et omnes amici tui,/ quibus prophetasti mendacium.] 7 [Seduxisti me, Domine, et seductus sum :/ fortior me fuisti, et invaluisti :/ factus sum in derisum tota die ;/ omnes subsannant me./ 8 Quia jam olim loquor,/ vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :/ et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,/ et in derisum tota die./ 9 Et dixi : Non recordabor ejus,/ neque loquar ultra in nomine illius :/ et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,/ claususque in ossibus meis,/ et defeci, ferre non sustinens./ 10 Audivi enim contumelias multorum,/ et terrorem in circuitu :/ Persequimini, et persequamur eum,/ ab omnibus viris qui erant pacifici mei,/ et custodientes latus meum :/ si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,/ et consequamur ultionem ex eo./ 11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis :/ idcirco qui persequuntur me cadent,/ et infirmi erunt :/ confundentur vehementer,/ quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,/ quod numquam delebitur./ 12 Et tu, Domine exercituum, probator justi,/ qui vides renes et cor,/ videam, quæso, ultionem tuam ex eis :/ tibi enim revelavi causam meam./ 13 Cantate Domino,/ laudate Dominum,/ quia liberavit animam pauperis de manu malorum./ 14 Maledicta dies in qua natus sum !/ dies in qua peperit me mater mea/ non sit benedicta !/ 15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,/ dicens : Natus est tibi puer masculus,/ et quasi gaudio lætificavit eum !/ 16 Sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus,/ et non pnituit eum :/ audiat clamorem mane,/ et ululatum in tempore meridiano,/ 17 qui non me interfecit a vulva,/ ut fieret mihi mater mea sepulchrum,/ et vulva ejus conceptus æternus !/ 18 Quare de vulva egressus sum,/ ut viderem laborem et dolorem,/ et consumerentur in confusione dies mei ?]