Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :5 [Quoniam hæc dicit Dominus :/ Vocem terroris audivimus :/ formido, et non est pax./6 Interrogate, et videte si generat masculus :/ quare ergo vidi omnis viri manum/ super lumbum suum, quasi parturientis,/ et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?/7 Væ ! quia magna dies illa,/ nec est similis ejus :/ tempusque tribulationis est Jacob,/ et ex ipso salvabitur./8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :/ conteram jugum ejus de collo tuo,/ et vincula ejus dirumpam,/ et non dominabuntur ei amplius alieni :/9 sed servient Domino Deo suo,/ et David regi suo,/ quem suscitabo eis./10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,/ neque paveas, Israël :/ quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,/ et semen tuum de terra captivitatis eorum :/ et revertetur Jacob, et quiescet,/ et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :/11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te./ Faciam enim consummationem in cunctis gentibus/ in quibus dispersi te :/ te autem non faciam in consummationem :/ sed castigabo te in judicio,/ ut non videaris tibi innoxius./12 Quia hæc dicit Dominus :/ Insanabilis fractura tua ;/ pessima plaga tua :/13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :/ curationum utilitas non est tibi./14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,/ teque non quærent :/ plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :/ propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua./15 Quid clamas super contritione tua ?/ insanabilis est dolor tuus :/ propter multitudinem iniquitatis tuæ,/ et propter dura peccata tua,/ feci hæc tibi./16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,/ et universi hostes tui in captivitatem ducentur :/ et qui te vastant vastabuntur,/ cunctosque prædatores tuos dabo in prædam./17 Obducam enim cicatricem tibi,/ et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus./ Quia ejectam vocaverunt te, Sion :/ hæc est, quæ non habebat requirentem./18 Hæc dicit Dominus :/ Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,/ et tectis ejus miserebor :/ et ædificabitur civitas in excelso suo,/ et templum juxta ordinem suum fundabitur :/19 et egredietur de eis laus,/ voxque ludentium./ Et multiplicabo eos, et non minuentur :/ et glorificabo eos, et non attenuabuntur./20 Et erunt filii ejus sicut a principio,/ et ctus ejus coram me permanebit,/ et visitabo adversum omnes qui tribulant eum./21 Et erit dux ejus ex eo,/ et princeps de medio ejus producetur :/ et applicabo eum, et accedet ad me./ Quis enim iste est qui applicet cor suum/ ut appropinquet mihi ? ait Dominus :/22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum./23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :/ in capite impiorum conquiescet./24 Non avertet iram indignationis Dominus,/ donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :/ in novissimo dierum intelligetis ea.]