Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa !/ capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit./2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :/ cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente./ Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius./3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna./4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus./5 Per ascensum enim Luith/ plorans ascendet in fletu,/ quoniam in descensu Oronaim/ hostes ululatum contritionis audierunt./6 Fugite, salvate animas vestras,/ et eritis quasi myricæ in deserto :/7 pro eo enim quod habuisti fiduciam/ in munitionibus tuis et in thesauris tuis,/ tu quoque capieris :/ et ibit Chamos in transmigrationem,/ sacerdotes ejus et principes ejus simul./8 Et veniet prædo ad omnem urbem,/ et urbs nulla salvabitur :/ et peribunt valles,/ et dissipabuntur campestria,/ quoniam dixit Dominus :/9 Date florem Moab, quia florens egredietur :/ et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles./10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,/ et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine./11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,/ et requievit in fæcibus suis :/ nec transfusus est de vase in vas,/ et in transmigrationem non abiit :/ idcirco permansit gustus ejus in eo,/ et odor ejus non est immutatus./12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :/ et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,/ et lagunculas eorum collident./13 Et confundetur Moab a Chamos/ sicut confusa est domus Israël a Bethel,/ in qua habebat fiduciam./14 Quomodo dicitis : Fortes sumus,/ et viri robusti ad præliandum ?/15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,/ et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex :/ Dominus exercituum nomen ejus./16 Prope est interitus Moab ut veniat,/ et malum ejus velociter accurret nimis./17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :/ et universi qui scitis nomen ejus, dicite :/ Quomodo confracta est virga fortis,/ baculus gloriosus ?/18 Descende de gloria, et sede in siti,/ habitatio filiæ Dibon,/ quoniam vastator Moab ascendit ad te :/ dissipavit munitiones tuas./19 In via sta, et prospice,/ habitatio Aroër :/ interroga fugientem,/ et ei qui evasit dic : Quid accidit ?/20 Confusus est Moab, quoniam victus est./ Ululate, et clamate :/ annuntiate in Arnon,/ quoniam vastata est Moab,/21 et judicium venit ad terram campestrem,/ super Helon, et super Jasa,/ et super Mephaath,22 et super Dibon,/ et super Nabo, et super domum Deblathaim,/23 et super Cariathaim, et super Bethgamul,/ et super Bethmaon,24 et super Carioth,/ et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,/ quæ longe et quæ prope sunt./25 Abscissum est cornu Moab,/ et brachium ejus contritum est, ait Dominus./26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :/ et allidet manum Moab in vomitu suo,/ et erit in derisum etiam ipse./27 Fuit enim in derisum tibi Israël :/ quasi inter fures reperisses eum :/ propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,/ captivus duceris./28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :/ et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis./29 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :/ sublimitatem ejus, et arrogantiam,/ et superbiam, et altitudinem cordis ejus./30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,/ et quod non sit juxta eam virtus ejus,/ nec juxta quod poterat conata sit facere./31 Ideo super Moab ejulabo,/ et ad Moab universam clamabo,/ ad viros muri fictilis lamentantes :/32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama./ Propagines tuæ transierunt mare ;/ usque ad mare Jazer pervenerunt :/ super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit./33 Ablata est lætitia et exsultatio/ de Carmelo et de terra Moab,/ et vinum de torcularibus sustuli :/ nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit./34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ;/ a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :/ aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt./35 Et auferam de Moab, ait Dominus,/ offerentem in excelsis,/ et sacrificantem diis ejus./36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,/ et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :/ quia plus fecit quam potuit,/ idcirco perierunt./37 Omne enim caput calvitium,/ et omnis barba rasa erit :/ in cunctis manibus colligatio,/ et super omne dorsum cilicium :/38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,/ omnis planctus :/ quoniam contrivi Moab/ sicut vas inutile, ait Dominus./39 Quomodo victa est, et ululaverunt ?/ quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?/ eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo./40 Hæc dicit Dominus :/ Ecce quasi aquila volabit,/ et extendet alas suas ad Moab./41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt :/ et erit cor fortium Moab in die illa/ sicut cor mulieris parturientis,/42 et cessabit Moab esse populus,/ quoniam contra Dominum gloriatus est./43 Pavor, et fovea,/ et laqueus super te,/ o habitator Moab, dicit Dominus./44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,/ et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :/ adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus./45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,/ quia ignis egressus est de Hesebon,/ et flamma de medio Seon :/ et devorabit partem Moab,/ et verticem filiorum tumultus./46 Væ tibi, Moab :/ periisti, popule Chamos,/ quia comprehensi sunt filii tui/ et filiæ tuæ in captivitatem./47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.