Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Quis dabit capiti meo aquam,/ et oculis meis fontem lacrimarum,/ et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?/2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,/ et derelinquam populum meum,/ et recedam ab eis ?/ quia omnes adulteri sunt,/ ctus prævaricatorum./3 Et extenderunt linguam suam/ quasi arcum mendacii et non veritatis :/ confortati sunt in terra,/ quia de malo ad malum egressi sunt,/ et me non cognoverunt, dicit Dominus./4 Unusquisque se a proximo suo custodiat,/ et in omni fratre suo non habeat fiduciam :/ quia omnis frater supplantans supplantabit,/ et omnis amicus fraudulenter incedet./5 Et vir fratrem suum deridebit,/ et veritatem non loquentur :/ docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;/ ut inique agerent laboraverunt./6 Habitatio tua in medio doli :/ in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus./7 Propterea hæc dicit Dominus exercituum :/ Ecce ego conflabo, et probabo eos :/ quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?/8 Sagitta vulnerans lingua eorum,/ dolum locuta est./ In ore suo pacem cum amico suo loquitur,/ et occulte ponit ei insidias./9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,/ aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?/10 Super montes assumam fletum ac lamentum,/ et super speciosa deserti planctum,/ quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,/ et non audierunt vocem possidentis :/ a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt./11 Et dabo Jerusalem in acervos arenæ,/ et cubilia draconum :/ et civitates Juda dabo in desolationem,/ eo quod non sit habitator./12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,/ et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,/ quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,/ eo quod non sit qui pertranseat ?/13 Et dixit Dominus :/ Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,/ et non audierunt vocem meam,/ et non ambulaverunt in ea,/14 et abierunt post pravitatem cordis sui,/ et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :/15 idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Ecce ego cibabo populum istum absinthio,/ et potum dabo eis aquam fellis./16 Et dispergam eos in gentibus/ quas non noverunt ipsi et patres eorum,/ et mittam post eos gladium,/ donec consumantur./17 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :/ et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :/18 festinent, et assumant super nos lamentum :/ deducant oculi nostri lacrimas,/ et palpebræ nostræ defluant aquis./19 Quia vox lamentationis audita est de Sion :/ Quomodo vastati sumus,/ et confusi vehementer ?/ quia dereliquimus terram ;/ quoniam dejecta sunt tabernacula nostra./20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini,/ et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,/ et docete filias vestras lamentum,/ et unaquæque proximam suam planctum :/21 quia ascendit mors per fenestras nostras ;/ ingressa est domos nostras,/ disperdere parvulos deforis,/ juvenes de plateis.]22 Loquere : [Hæc dicit Dominus :/ Et cadet morticinum hominis/ quasi stercus super faciem regionis,/ et quasi fnum post tergum metentis,/ et non est qui colligat./23 Hæc dicit Dominus :/ Non glorietur sapiens in sapientia sua,/ et non glorietur fortis in fortitudine sua,/ et non glorietur dives in divitiis suis :/24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur,/ scire et nosse me,/ quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,/ et judicium, et justitiam in terra :/ hæc enim placent mihi, ait Dominus./25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,/26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom,/ et super filios Ammon, et super Moab ;/ et super omnes qui attonsi sunt in comam,/ habitantes in deserto :/ quia omnes gentes habent præputium,/ omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]