Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,/ et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam./3 Quia donec superest halitus in me,/ et spiritus Dei in naribus meis,/4 non loquentur labia mea iniquitatem,/ nec lingua mea meditabitur mendacium./5 Absit a me ut justos vos esse judicem :/ donec deficiam, non recedam ab innocentia mea./6 Justificationem meam, quam cpi tenere, non deseram :/ neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea./7 Sit ut impius, inimicus meus,/ et adversarius meus quasi iniquus./8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,/ et non liberet Deus animam ejus ?/9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,/ cum venerit super eum angustia ?/10 aut poterit in Omnipotente delectari,/ et invocare Deum omni tempore ?/11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,/ nec abscondam./12 Ecce vos omnes nostis :/ et quid sine causa vana loquimini ?/13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,/ et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient./14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,/ et nepotes ejus non saturabuntur pane :/15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,/ et viduæ illius non plorabunt./16 Si comportaverit quasi terram argentum,/ et sicut lutum præparaverit vestimenta :/17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,/ et argentum innocens dividet./18 Ædificavit sicut tinea domum suam,/ et sicut custos fecit umbraculum./19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :/ aperiet oculos suos, et nihil inveniet./20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :/ nocte opprimet eum tempestas./21 Tollet eum ventus urens, et auferet,/ et velut turbo rapiet eum de loco suo./22 Et mittet super eum, et non parcet :/ de manu ejus fugiens fugiet./23 Stringet super eum manus suas,/ et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]