Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :2 [Quis est iste involvens sententias/ sermonibus imperitis ?/3 Accinge sicut vir lumbos tuos :/ interrogabo te, et responde mihi./4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?/ indica mihi, si habes intelligentiam./5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?/ vel quis tetendit super eam lineam ?/6 Super quo bases illius solidatæ sunt ?/ aut quis demisit lapidem angularem ejus,/7 cum me laudarent simul astra matutina,/ et jubilarent omnes filii Dei ?/8 Quis conclusit ostiis mare,/ quando erumpebat quasi de vulva procedens ;/9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,/ et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?/10 Circumdedi illud terminis meis,/ et posui vectem et ostia,/11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,/ et hic confringes tumentes fluctus tuos./12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,/ et ostendisti auroræ locum suum ?/13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,/ et excussisti impios ex ea ?/14 Restituetur ut lutum signaculum,/ et stabit sicut vestimentum :/15 auferetur ab impiis lux sua,/ et brachium excelsum confringetur./16 Numquid ingressus es profunda maris,/ et in novissimis abyssi deambulasti ?/17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,/ et ostia tenebrosa vidisti ?/18 Numquid considerasti latitudinem terræ ?/ indica mihi, si nosti, omnia :/19 in qua via lux habitet,/ et tenebrarum quis locus sit :/20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,/ et intelligas semitas domus ejus./21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,/ et numerum dierum tuorum noveras ?/22 Numquid ingressus es thesauros nivis,/ aut thesauros grandinis aspexisti,/23 quæ præparavi in tempus hostis,/ in diem pugnæ et belli ?/24 Per quam viam spargitur lux,/ dividitur æstus super terram ?/25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,/ et viam sonantis tonitrui,/26 ut plueret super terram absque homine in deserto,/ ubi nullus mortalium commoratur ;/27 ut impleret inviam et desolatam,/ et produceret herbas virentes ?/28 Quis est pluviæ pater ?/ vel quis genuit stillas roris ?/29 De cujus utero egressa est glacies ?/ et gelu de cælo quis genuit ?/30 In similitudinem lapidis aquæ durantur,/ et superficies abyssi constringitur./31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,/ aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?/32 Numquid producis luciferum in tempore suo,/ et vesperum super filios terræ consurgere facis ?/33 Numquid nosti ordinem cæli,/ et pones rationem ejus in terra ?/34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,/ et impetus aquarum operiet te ?/35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,/ et revertentia dicent tibi : Adsumus ?/36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?/ vel quis dedit gallo intelligentiam ?/37 Quis enarrabit cælorum rationem ?/ et concentum cæli quis dormire faciet ?/38 Quando fundebatur pulvis in terra,/ et glebæ compingebantur ?/39 Numquid capies leænæ prædam,/ et animam catulorum ejus implebis,/40 quando cubant in antris,/ et in specubus insidiantur ?/41 Quis præparat corvo escam suam,/ quando pulli ejus clamant ad Deum,/ vagantes, eo quod non habeant cibos ?]