Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :2 [Accinge sicut vir lumbos tuos :/ interrogabo te, et indica mihi./3 Numquid irritum facies judicium meum,/ et condemnabis me, ut tu justificeris ?/4 Et si habes brachium sicut Deus ?/ et si voce simili tonas ?/5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,/ et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus./6 Disperge superbos in furore tuo,/ et respiciens omnem arrogantem humilia./7 Respice cunctos superbos, et confunde eos,/ et contere impios in loco suo./8 Absconde eos in pulvere simul,/ et facies eorum demerge in foveam./9 Et ego confitebor/ quod salvare te possit dextera tua./10 Ecce behemoth quem feci tecum,/ fnum quasi bos comedet./11 Fortitudo ejus in lumbis ejus,/ et virtus illius in umbilico ventris ejus./12 Stringit caudam suam quasi cedrum ;/ nervi testiculorum ejus perplexi sunt./13 Ossa ejus velut fistulæ æris ;/ cartilago illius quasi laminæ ferreæ./14 Ipse est principium viarum Dei :/ qui fecit eum applicabit gladium ejus./15 Huic montes herbas ferunt :/ omnes bestiæ agri ludent ibi./16 Sub umbra dormit in secreto calami,/ et in locis humentibus./17 Protegunt umbræ umbram ejus :/ circumdabunt eum salices torrentis./18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,/ et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus./19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum,/ et in sudibus perforabit nares ejus./20 An extrahere poteris Leviathan hamo,/ et fune ligabis linguam ejus ?/21 Numquid pones circulum in naribus ejus,/ aut armilla perforabis maxillam ejus ?/22 Numquid multiplicabit ad te preces,/ aut loquetur tibi mollia ?/23 Numquid feriet tecum pactum,/ et accipies eum servum sempiternum ?/24 Numquid illudes ei quasi avi,/ aut ligabis eum ancillis tuis ?/25 Concident eum amici ?/ divident illum negotiatores ?/26 Numquid implebis sagenas pelle ejus,/ et gurgustium piscium capite illius ?/27 Pone super eum manum tuam :/ memento belli, nec ultra addas loqui./28 Ecce spes ejus frustrabitur eum,/ et videntibus cunctis præcipitabitur.]