Codex Sacra scripture, aligned
compare 2 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. 2 [Audite hoc, senes,/ et auribus percipite, omnes habitatores terræ :/ si factum est istud in diebus vestris,/ aut in diebus patrum vestrorum ?/ 3 Super hoc filiis vestris narrate,/ et filii vestri filiis suis,/ et filii eorum generationi alteræ./ 4 Residuum erucæ comedit locusta,/ et residuum locustæ comedit bruchus,/ et residuum bruchi comedit rubigo./ 5 Expergiscimini, ebrii,/ et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,/ quoniam periit ab ore vestro./ 6 Gens enim ascendit super terram meam,/ fortis et innumerabilis :/ dentes ejus ut dentes leonis,/ et molares ejus ut catuli leonis./ 7 Posuit vineam meam in desertum,/ et ficum meam decorticavit ;/ nudans spoliavit eam, et projecit :/ albi facti sunt rami ejus./ 8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ./ 9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ;/ luxerunt sacerdotes, ministri Domini./ 10 Depopulata est regio,/ luxit humus,/ quoniam devastatum est triticum,/ confusum est vinum,/ elanguit oleum./ 11 Confusi sunt agricolæ,/ ululaverunt vinitores/ super frumento et hordeo,/ quia periit messis agri./ 12 Vinea confusa est,/ et ficus elanguit ;/ malogranatum, et palma, et malum,/ et omnia ligna agri aruerunt,/ quia confusum est gaudium a filiis hominum./ 13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes :/ ululate, ministri altaris ;/ ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,/ quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio./ 14 Sanctificate jejunium, vocate ctum,/ congregate senes, omnes habitatores terræ/ in domum Dei vestri,/ et clamate ad Dominum :/ 15 A, a, a, diei !/ quia prope est dies Domini,/ et quasi vastitas a potente veniet./ 16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt/ de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?/ 17 Computruerunt jumenta in stercore suo,/ demolita sunt horrea,/ dissipatæ sunt apothecæ,/ quoniam confusum est triticum./ 18 Quid ingemuit animal,/ mugierunt greges armenti ?/ quia non est pascua eis ;/ sed et greges pecorum disperierunt./ 19 Ad te, Domine, clamabo,/ quia ignis comedit speciosa deserti,/ et flamma succendit omnia ligna regionis./ 20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,/ quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,/ et ignis devoravit speciosa deserti.]