Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;/ intuere et respice opprobrium nostrum./2 Hæreditas nostra versa est ad alienos,/ domus nostræ ad extraneos./3 Pupilli facti sumus absque patre,/ matres nostræ quasi viduæ./4 Aquam nostram pecunia bibimus ;/ ligna nostra pretio comparavimus./5 Cervicibus nostris minabamur,/ lassis non dabatur requies./6 Ægypto dedimus manum et Assyriis,/ ut saturaremur pane./7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt :/ et nos iniquitates eorum portavimus./8 Servi dominati sunt nostri :/ non fuit qui redimeret de manu eorum./9 In animabus nostris afferebamus panem nobis,/ a facie gladii in deserto./10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est,/ a facie tempestatum famis./11 Mulieres in Sion humiliaverunt,/ et virgines in civitatibus Juda./12 Principes manu suspensi sunt ;/ facies senum non erubuerunt./13 Adolescentibus impudice abusi sunt,/ et pueri in ligno corruerunt./14 Senes defecerunt de portis,/ juvenes de choro psallentium./15 Defecit gaudium cordis nostri ;/ versus est in luctum chorus noster./16 Cecidit corona capitis nostri :/ væ nobis, quia peccavimus !/17 Propterea mstum factum est cor nostrum ;/ ideo contenebrati sunt oculi nostri,/18 propter montem Sion quia disperiit ;/ vulpes ambulaverunt in eo./19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis,/ solium tuum in generationem et generationem./20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,/ derelinques nos in longitudine dierum ?/21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;/ innova dies nostros, sicut a principio./22 Sed projiciens repulisti nos :/ iratus es contra nos vehementer.]