Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ !/ non est botrus ad comedendum,/ præcoquas ficus desideravit anima mea./2 Periit sanctus de terra,/ et rectus in hominibus non est :/ omnes in sanguine insidiantur ;/ vir fratrem suum ad mortem venatur./3 Malum manuum suarum dicunt bonum :/ princeps postulat, et judex in reddendo est ;/ et magnus locutus est desiderium animæ suæ,/ et conturbaverunt eam./4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus,/ et qui rectus, quasi spina de sepe./ Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit :/ nunc erit vastitas eorum./5 Nolite credere amico,/ et nolite confidere in duce :/ ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui./6 Quia filius contumeliam facit patri,/ et filia consurgit adversus matrem suam :/ nurus adversus socrum suam,/ et inimici hominis domestici ejus.]7 [Ego autem ad Dominum aspiciam ;/ exspectabo Deum, salvatorem meum :/ audiet me Deus meus./8 Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi :/ consurgam cum sedero in tenebris :/ Dominus lux mea est./9 Iram Domini portabo,/ quoniam peccavi ei,/ donec causam meam judicet,/ et faciat judicium meum./ Educet me in lucem :/ videbo justitiam ejus./10 Et aspiciet inimica mea,/ et operietur confusione,/ quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?/ Oculi mei videbunt in eam :/ nunc erit in conculcationem ut lutum platearum./11 Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ;/ in die illa longe fiet lex./12 In die illa et usque ad te veniet de Assur,/ et usque ad civitates munitas,/ et a civitatibus munitis usque ad flumen,/ et ad mare de mari,/ et ad montem de monte./13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,/ et propter fructum cogitationum eorum.]14 [Pasce populum tuum in virga tua,/ gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli./ Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos./15 Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti,/ ostendam ei mirabilia./16 Videbunt gentes,/ et confundentur super omni fortitudine sua./ Ponent manum super os,/ aures eorum surdæ erunt./17 Lingent pulverem sicut serpentes ;/ velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis./ Dominum Deum nostrum formidabunt,/ et timebunt te./18 Quis, Deus, similis tui,/ qui aufers iniquitatem,/ et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ?/ Non immittet ultra furorem suum,/ quoniam volens misericordiam est./19 Revertetur, et miserebitur nostri ;/ deponet iniquitates nostras,/ et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra./20 Dabis veritatem Jacob,/ misericordiam Abraham,/ quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]