Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.2 [Deus æmulator, et ulciscens Dominus :/ ulciscens Dominus, et habens furorem :/ ulciscens Dominus in hostes suos,/ et irascens ipse inimicis suis./3 Dominus patiens, et magnus fortitudine,/ et mundans non faciet innocentem./ Dominus in tempestate et turbine viæ ejus,/ et nebulæ pulvis pedum ejus./4 Increpans mare, et exsiccans illud,/ et omnia flumina ad desertum deducens./ Infirmatus est Basan et Carmelus,/ et flos Libani elanguit./5 Montes commoti sunt ab eo,/ et colles desolati sunt :/ et contremuit terra a facie ejus,/ et orbis, et omnes habitantes in eo./6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ?/ et quis resistet in ira furoris ejus ?/ Indignatio ejus effusa est ut ignis,/ et petræ dissolutæ sunt ab eo./7 Bonus Dominus,/ et confortans in die tribulationis,/ et sciens sperantes in se./8 Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus,/ et inimicos ejus persequentur tenebræ./9 Quid cogitatis contra Dominum ?/ Consummationem ipse faciet :/ non consurget duplex tribulatio,/10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur,/ sic convivium eorum pariter potantium ;/ consumentur quasi stipula ariditate plena./11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam,/ mente pertractans prævaricationem./12 Hæc dicit Dominus :/ Si perfecti fuerint, et ita plures,/ sic quoque attondentur, et pertransibit :/ afflixi te, et non affligam te ultra./13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo,/ et vincula tua disrumpam./14 Et præcipiet super te Dominus ;/ non seminabitur ex nomine tuo amplius :/ de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ;/ ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es./15 Ecce super montes pedes evangelizantis,/ et annuntiantis pacem./ Celebra, Juda, festivitates tuas,/ et redde vota tua,/ quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial :/ universus interiit.]