Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,2 et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fderis. Cumque fuissent egressi,5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,6 dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :8 ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?9 Iratusque contra eos, abiit :10 nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,11 ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,12 ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.14 Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.