Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Sapiens mulier ædificat domum suam ;/ insipiens exstructam quoque manibus destruet./2 Ambulans recto itinere, et timens Deum,/ despicitur ab eo qui infami graditur via./3 In ore stulti virga superbiæ ;/ labia autem sapientium custodiunt eos./4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;/ ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis./5 Testis fidelis non mentitur ;/ profert autem mendacium dolosus testis./6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;/ doctrina prudentium facilis./7 Vade contra virum stultum,/ et nescit labia prudentiæ./8 Sapientia callidi est intelligere viam suam,/ et imprudentia stultorum errans./9 Stultus illudet peccatum,/ et inter justos morabitur gratia./10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,/ in gaudio ejus non miscebitur extraneus./11 Domus impiorum delebitur :/ tabernacula vero justorum germinabunt./12 Est via quæ videtur homini justa,/ novissima autem ejus deducunt ad mortem./13 Risus dolore miscebitur,/ et extrema gaudii luctus occupat./14 Viis suis replebitur stultus,/ et super eum erit vir bonus.]15 [Innocens credit omni verbo ;/ astutus considerat gressus suos./ Filio doloso nihil erit boni ;/ servo autem sapienti prosperi erunt actus,/ et dirigetur via ejus./16 Sapiens timet, et declinat a malo ;/ stultus transilit, et confidit./17 Impatiens operabitur stultitiam,/ et vir versutus odiosus est./18 Possidebunt parvuli stultitiam,/ et exspectabunt astuti scientiam./19 Jacebunt mali ante bonos,/ et impii ante portas justorum./20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit :/ amici vero divitum multi./21 Qui despicit proximum suum peccat ;/ qui autem miseretur pauperis beatus erit./ Qui credit in Domino misericordiam diligit./22 Errant qui operantur malum ;/ misericordia et veritas præparant bona./23 In omni opere erit abundantia ;/ ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas./24 Corona sapientium divitiæ eorum ;/ fatuitas stultorum imprudentia./25 Liberat animas testis fidelis,/ et profert mendacia versipellis.]26 [In timore Domini fiducia fortitudinis,/ et filiis ejus erit spes./27 Timor Domini fons vitæ,/ ut declinent a ruina mortis./28 In multitudine populi dignitas regis,/ et in paucitate plebis ignominia principis./29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;/ qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam./30 Vita carnium sanitas cordis ;/ putredo ossium invidia./31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;/ honorat autem eum qui miseretur pauperis./32 In malitia sua expelletur impius :/ sperat autem justus in morte sua./33 In corde prudentis requiescit sapientia,/ et indoctos quosque erudiet./34 Justitia elevat gentem ;/ miseros autem facit populos peccatum./35 Acceptus est regi minister intelligens ;/ iracundiam ejus inutilis sustinebit.]