Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Fili mi, si susceperis sermones meos,/ et mandata mea absconderis penes te :/2 ut audiat sapientiam auris tua,/ inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam./3 Si enim sapientiam invocaveris,/ et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;/4 si quæsieris eam quasi pecuniam,/ et sicut thesauros effoderis illam :/5 tunc intelliges timorem Domini,/ et scientiam Dei invenies,/6 quia Dominus dat sapientiam,/ et ex ore ejus prudentia et scientia./7 Custodiet rectorum salutem,/ et proteget gradientes simpliciter,/8 servans semitas justitiæ,/ et vias sanctorum custodiens./9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,/ et æquitatem, et omnem semitam bonam.]10 [Si intraverit sapientia cor tuum,/ et scientia animæ tuæ placuerit,/11 consilium custodiet te,/ et prudentia servabit te :/12 ut eruaris a via mala,/ et ab homine qui perversa loquitur ;/13 qui relinquunt iter rectum,/ et ambulant per vias tenebrosas ;/14 qui lætantur cum malefecerint,/ et exsultant in rebus pessimis ;/15 quorum viæ perversæ sunt,/ et infames gressus eorum./16 Ut eruaris a muliere aliena,/ et ab extranea quæ mollit sermones suos,/17 et relinquit ducem pubertatis suæ,/18 et pacti Dei sui oblita est./ Inclinata est enim ad mortem domus ejus,/ et ad inferos semitæ ipsius./19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,/ nec apprehendent semitas vitæ./20 Ut ambules in via bona,/ et calles justorum custodias :/21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,/ et simplices permanebunt in ea ;/22 impii vero de terra perdentur,/ et qui inique agunt auferentur ex ea.]