Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit,/ repentinus ei superveniet interitus,/ et eum sanitas non sequetur./2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;/ cum impii sumpserint principatum, gemet populus./3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;/ qui autem nutrit scorta perdet substantiam./4 Rex justus erigit terram ;/ vir avarus destruet eam./5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo/ rete expandit gressibus ejus./6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,/ et justus laudabit atque gaudebit./7 Novit justus causam pauperum ;/ impius ignorat scientiam./8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;/ sapientes vero avertunt furorem./9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,/ sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem./10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;/ justi autem quærunt animam ejus./11 Totum spiritum suum profert stultus ;/ sapiens differt, et reservat in posterum./12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,/ omnes ministros habet impios./13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :/ utriusque illuminator est Dominus./14 Rex qui judicat in veritate pauperes,/ thronus ejus in æternum firmabitur.]15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ;/ puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam./16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,/ et justi ruinas eorum videbunt./17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,/ et dabit delicias animæ tuæ./18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;/ qui vero custodit legem beatus est./19 Servus verbis non potest erudiri,/ quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit./20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?/ stultitia magis speranda est quam illius correptio./21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum/ postea sentiet eum contumacem.]22 [Vir iracundus provocat rixas,/ et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior./23 Superbum sequitur humilitas,/ et humilem spiritu suscipiet gloria./24 Qui cum fure participat odit animam suam ;/ adjurantem audit, et non indicat./25 Qui timet hominem cito corruet ;/ qui sperat in Domino sublevabitur./26 Multi requirunt faciem principis,/ et judicium a Domino egreditur singulorum./27 Abominantur justi virum impium,/ et abominantur impii eos qui in recta sunt via./ Verbum custodiens filius/ extra perditionem erit.]