Codex Sacra scripture, aligned
← 8 compare 10 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Sapientia ædificavit sibi domum :/ excidit columnas septem./ 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum,/ et proposuit mensam suam./ 3 Misit ancillas suas ut vocarent/ ad arcem et ad mnia civitatis./ 4 Si quis est parvulus, veniat ad me./ Et insipientibus locuta est :/ 5 Venite, comedite panem meum,/ et bibite vinum quod miscui vobis./ 6 Relinquite infantiam, et vivite,/ et ambulate per vias prudentiæ.] 7 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,/ et qui arguit impium, sibi maculam generat./ 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te :/ argue sapientem, et diliget te./ 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;/ doce justum, et festinabit accipere./ 10 Principium sapientiæ timor Domini,/ et scientia sanctorum prudentia./ 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui,/ et addentur tibi anni vitæ./ 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;/ si autem illusor, solus portabis malum.] 13 [Mulier stulta et clamosa,/ plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,/ 14 sedit in foribus domus suæ,/ super sellam in excelso urbis loco,/ 15 ut vocaret transeuntes per viam,/ et pergentes itinere suo :/ 16 Qui est parvulus declinet ad me./ Et vecordi locuta est :/ 17 Aquæ furtivæ dulciores sunt,/ et panis absconditus suavior./ 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes,/ et in profundis inferni convivæ ejus.]