Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.2 [Domine, exaudi orationem meam,/ et clamor meus ad te veniat./3 Non avertas faciem tuam a me :/ in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;/ in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me./4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei,/ et ossa mea sicut cremium aruerunt./5 Percussus sum ut fnum, et aruit cor meum,/ quia oblitus sum comedere panem meum./6 A voce gemitus mei/ adhæsit os meum carni meæ./7 Similis factus sum pellicano solitudinis ;/ factus sum sicut nycticorax in domicilio./8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto./9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei,/ et qui laudabant me adversum me jurabant :/10 quia cinerem tamquam panem manducabam,/ et potum meum cum fletu miscebam,/11 a facie iræ et indignationis tuæ :/ quia elevans allisisti me./12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,/ et ego sicut fnum arui./13 Tu autem, Domine, in æternum permanes,/ et memoriale tuum in generationem et generationem./14 Tu exsurgens misereberis Sion,/ quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :/15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,/ et terræ ejus miserebuntur./16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,/ et omnes reges terræ gloriam tuam :/17 quia ædificavit Dominus Sion,/ et videbitur in gloria sua./18 Respexit in orationem humilium/ et non sprevit precem eorum./19 Scribantur hæc in generatione altera,/ et populus qui creabitur laudabit Dominum./20 Quia prospexit de excelso sancto suo ;/ Dominus de cælo in terram aspexit :/21 ut audiret gemitus compeditorum ;/ ut solveret filios interemptorum :/22 ut annuntient in Sion nomen Domini,/ et laudem ejus in Jerusalem :/23 in conveniendo populos in unum, et reges,/ ut serviant Domino./24 Respondit ei in via virtutis suæ :/ Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :/25 ne revoces me in dimidio dierum meorum,/ in generationem et generationem anni tui./26 Initio tu, Domine, terram fundasti,/ et opera manuum tuarum sunt cæli./27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ;/ et omnes sicut vestimentum veterascent./ Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;/28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient./29 Filii servorum tuorum habitabunt,/ et semen eorum in sæculum dirigetur.]