Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;/ annuntiate inter gentes opera ejus./2 Cantate ei, et psallite ei ;/ narrate omnia mirabilia ejus./3 Laudamini in nomine sancto ejus ;/ lætetur cor quærentium Dominum./4 Quærite Dominum, et confirmamini ;/ quærite faciem ejus semper./5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;/ prodigia ejus, et judicia oris ejus :/6 semen Abraham servi ejus ;/ filii Jacob electi ejus./7 Ipse Dominus Deus noster ;/ in universa terra judicia ejus./8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ;/ verbi quod mandavit in mille generationes :/9 quod disposuit ad Abraham,/ et juramenti sui ad Isaac :/10 et statuit illud Jacob in præceptum,/ et Israël in testamentum æternum,/11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,/ funiculum hæreditatis vestræ :/12 cum essent numero brevi,/ paucissimi, et incolæ ejus./13 Et pertransierunt de gente in gentem,/ et de regno ad populum alterum./14 Non reliquit hominem nocere eis :/ et corripuit pro eis reges./15 Nolite tangere christos meos,/ et in prophetis meis nolite malignari./16 Et vocavit famem super terram,/ et omne firmamentum panis contrivit./17 Misit ante eos virum :/ in servum venumdatus est, Joseph./18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;/ ferrum pertransiit animam ejus :/19 donec veniret verbum ejus./ Eloquium Domini inflammavit eum./20 Misit rex, et solvit eum ;/ princeps populorum, et dimisit eum./21 Constituit eum dominum domus suæ,/ et principem omnis possessionis suæ :/22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,/ et senes ejus prudentiam doceret./23 Et intravit Israël in Ægyptum,/ et Jacob accola fuit in terra Cham./24 Et auxit populum suum vehementer,/ et firmavit eum super inimicos ejus./25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,/ et dolum facerent in servos ejus./26 Misit Moysen servum suum ;/ Aaron quem elegit ipsum./27 Posuit in eis verba signorum suorum,/ et prodigiorum in terra Cham./28 Misit tenebras, et obscuravit ;/ et non exacerbavit sermones suos./29 Convertit aquas eorum in sanguinem,/ et occidit pisces eorum./30 Edidit terra eorum ranas/ in penetralibus regum ipsorum./31 Dixit, et venit cnomyia et ciniphes/ in omnibus finibus eorum./32 Posuit pluvias eorum grandinem :/ ignem comburentem in terra ipsorum./33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,/ et contrivit lignum finium eorum./34 Dixit, et venit locusta,/ et bruchus cujus non erat numerus :/35 et comedit omne fnum in terra eorum,/ et comedit omnem fructum terræ eorum./36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,/ primitias omnis laboris eorum./37 Et eduxit eos cum argento et auro,/ et non erat in tribubus eorum infirmus./38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,/ quia incubuit timor eorum super eos./39 Expandit nubem in protectionem eorum,/ et ignem ut luceret eis per noctem./40 Petierunt, et venit coturnix,/ et pane cæli saturavit eos./41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :/ abierunt in sicco flumina./42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,/ quod habuit ad Abraham puerum suum./43 Et eduxit populum suum in exsultatione,/ et electos suos in lætitia./44 Et dedit illis regiones gentium,/ et labores populorum possederunt :/45 ut custodiant justificationes ejus,/ et legem ejus requirant.]