Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./2 Dicant qui redempti sunt a Domino,/ quos redemit de manu inimici,/ et de regionibus congregavit eos,/3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari./4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;/ viam civitatis habitaculi non invenerunt./5 Esurientes et sitientes,/ anima eorum in ipsis defecit./6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum eripuit eos ;/7 et deduxit eos in viam rectam,/ ut irent in civitatem habitationis./8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./9 Quia satiavit animam inanem,/ et animam esurientem satiavit bonis./10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ;/ vinctos in mendicitate et ferro./11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei,/ et consilium Altissimi irritaverunt./12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;/ infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret./13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,/ et vincula eorum dirupit./15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./16 Quia contrivit portas æreas,/ et vectes ferreos confregit./17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;/ propter injustitias enim suas humiliati sunt./18 Omnem escam abominata est anima eorum,/ et appropinquaverunt usque ad portas mortis./19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./20 Misit verbum suum, et sanavit eos,/ et eripuit eos de interitionibus eorum./21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./22 Et sacrificent sacrificium laudis,/ et annuntient opera ejus in exsultatione./23 Qui descendunt mare in navibus,/ facientes operationem in aquis multis :/24 ipsi viderunt opera Domini,/ et mirabilia ejus in profundo./25 Dixit, et stetit spiritus procellæ,/ et exaltati sunt fluctus ejus./26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;/ anima eorum in malis tabescebat./27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,/ et omnis sapientia eorum devorata est./28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum eduxit eos./29 Et statuit procellam ejus in auram,/ et siluerunt fluctus ejus./30 Et lætati sunt quia siluerunt ;/ et deduxit eos in portum voluntatis eorum./31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./32 Et exaltent eum in ecclesia plebis,/ et in cathedra seniorum laudent eum./33 Posuit flumina in desertum,/ et exitus aquarum in sitim ;/34 terram fructiferam in salsuginem,/ a malitia inhabitantium in ea./35 Posuit desertum in stagna aquarum,/ et terram sine aqua in exitus aquarum./36 Et collocavit illic esurientes,/ et constituerunt civitatem habitationis :/37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,/ et fecerunt fructum nativitatis./38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ;/ et jumenta eorum non minoravit./39 Et pauci facti sunt et vexati sunt,/ a tribulatione malorum et dolore./40 Effusa est contemptio super principes :/ et errare fecit eos in invio, et non in via./41 Et adjuvit pauperem de inopia,/ et posuit sicut oves familias./42 Videbunt recti, et lætabuntur ;/ et omnis iniquitas oppilabit os suum./43 Quis sapiens, et custodiet hæc,/ et intelliget misericordias Domini ?]