Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 In finem. Psalmus David.2 [Deus, laudem meam ne tacueris,/ quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est./3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa,/ et sermonibus odii circumdederunt me :/ et expugnaverunt me gratis./4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;/ ego autem orabam./5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis,/ et odium pro dilectione mea./6 Constitue super eum peccatorem,/ et diabolus stet a dextris ejus./7 Cum judicatur, exeat condemnatus ;/ et oratio ejus fiat in peccatum./8 Fiant dies ejus pauci,/ et episcopatum ejus accipiat alter./9 Fiant filii ejus orphani,/ et uxor ejus vidua./10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,/ et ejiciantur de habitationibus suis./11 Scrutetur fnerator omnem substantiam ejus,/ et diripiant alieni labores ejus./12 Non sit illi adjutor,/ nec sit qui misereatur pupillis ejus./13 Fiant nati ejus in interitum ;/ in generatione una deleatur nomen ejus./14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,/ et peccatum matris ejus non deleatur./15 Fiant contra Dominum semper,/ et dispereat de terra memoria eorum :/16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,/17 et persecutus est hominem inopem et mendicum,/ et compunctum corde, mortificare./18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;/ et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo./ Et induit maledictionem sicut vestimentum ;/ et intravit sicut aqua in interiora ejus,/ et sicut oleum in ossibus ejus./19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,/ et sicut zona qua semper præcingitur./20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,/ et qui loquuntur mala adversus animam meam./21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,/ quia suavis est misericordia tua./22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum,/ et cor meum conturbatum est intra me./23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum,/ et excussus sum sicut locustæ./24 Genua mea infirmata sunt a jejunio,/ et caro mea immutata est propter oleum./25 Et ego factus sum opprobrium illis ;/ viderunt me, et moverunt capita sua./26 Adjuva me, Domine Deus meus ;/ salvum me fac secundum misericordiam tuam./27 Et sciant quia manus tua hæc,/ et tu, Domine, fecisti eam./28 Maledicent illi, et tu benedices :/ qui insurgunt in me confundantur ;/ servus autem tuus lætabitur./29 Induantur qui detrahunt mihi pudore,/ et operiantur sicut diploide confusione sua./30 Confitebor Domino nimis in ore meo,/ et in medio multorum laudabo eum :/31 quia astitit a dextris pauperis,/ ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]