Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto,/ domus Jacob de populo barbaro,/2 facta est Judæa sanctificatio ejus ;/ Israël potestas ejus./3 Mare vidit, et fugit ;/ Jordanis conversus est retrorsum./4 Montes exsultaverunt ut arietes,/ et colles sicut agni ovium./5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ?/ et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?/6 montes, exsultastis sicut arietes ?/ et colles, sicut agni ovium ?/7 A facie Domini mota est terra,/ a facie Dei Jacob :/8 qui convertit petram in stagna aquarum,/ et rupem in fontes aquarum./9 Non nobis, Domine, non nobis,/ sed nomini tuo da gloriam :/10 super misericordia tua et veritate tua ;/ nequando dicant gentes :/ Ubi est Deus eorum ?/11 Deus autem noster in cælo ;/ omnia quæcumque voluit fecit./12 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./13 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./14 Aures habent, et non audient ;/ nares habent, et non odorabunt./15 Manus habent, et non palpabunt ;/ pedes habent, et non ambulabunt ;/ non clamabunt in gutture suo./16 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./17 Domus Israël speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./18 Domus Aaron speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est./20 Dominus memor fuit nostri,/ et benedixit nobis./ Benedixit domui Israël ;/ benedixit domui Aaron./21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,/ pusillis cum majoribus./22 Adjiciat Dominus super vos,/ super vos et super filios vestros./23 Benedicti vos a Domino,/ qui fecit cælum et terram./24 Cælum cæli Domino ;/ terram autem dedit filiis hominum./25 Non mortui laudabunt te, Domine,/ neque omnes qui descendunt in infernum :/26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]