Codex Sacra scripture, aligned
← 114 compare 116 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ;/ ego autem humiliatus sum nimis./ 2 Ego dixi in excessu meo :/ Omnis homo mendax./ 3 Quid retribuam Domino/ pro omnibus quæ retribuit mihi ?/ 4 Calicem salutaris accipiam,/ et nomen Domini invocabo./ 5 Vota mea Domino reddam/ coram omni populo ejus./ 6 Pretiosa in conspectu Domini/ mors sanctorum ejus./ 7 O Domine, quia ego servus tuus ;/ ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ./ Dirupisti vincula mea :/ 8 tibi sacrificabo hostiam laudis,/ et nomen Domini invocabo./ 9 Vota mea Domino reddam/ in conspectu omnis populi ejus ;/ 10 in atriis domus Domini,/ in medio tui, Jerusalem.]