Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Alleluja. [ Beati immaculati in via,/ qui ambulant in lege Domini./2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ;/ in toto corde exquirunt eum./3 Non enim qui operantur iniquitatem/ in viis ejus ambulaverunt./4 Tu mandasti mandata tua/ custodiri nimis./5 Utinam dirigantur viæ meæ/ ad custodiendas justificationes tuas./6 Tunc non confundar,/ cum perspexero in omnibus mandatis tuis./7 Confitebor tibi in directione cordis,/ in eo quod didici judicia justitiæ tuæ./8 Justificationes tuas custodiam ;/ non me derelinquas usquequaque./9 In quo corrigit adolescentior viam suam ?/ in custodiendo sermones tuos./10 In toto corde meo exquisivi te ;/ ne repellas me a mandatis tuis./11 In corde meo abscondi eloquia tua,/ ut non peccem tibi./12 Benedictus es, Domine ;/ doce me justificationes tuas./13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui./14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum,/ sicut in omnibus divitiis./15 In mandatis tuis exercebor,/ et considerabo vias tuas./16 In justificationibus tuis meditabor :/ non obliviscar sermones tuos./17 Retribue servo tuo, vivifica me,/ et custodiam sermones tuos./18 Revela oculos meos,/ et considerabo mirabilia de lege tua./19 Incola ego sum in terra :/ non abscondas a me mandata tua./20 Concupivit anima mea/ desiderare justificationes tuas in omni tempore./21 Increpasti superbos ;/ maledicti qui declinant a mandatis tuis./22 Aufer a me opprobrium et contemptum,/ quia testimonia tua exquisivi./23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;/ servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis./24 Nam et testimonia tua meditatio mea est,/ et consilium meum justificationes tuæ./25 Adhæsit pavimento anima mea :/ vivifica me secundum verbum tuum./26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;/ doce me justificationes tuas./27 Viam justificationum tuarum instrue me,/ et exercebor in mirabilibus tuis./28 Dormitavit anima mea præ tædio :/ confirma me in verbis tuis./29 Viam iniquitatis amove a me,/ et de lege tua miserere mei./30 Viam veritatis elegi ;/ judicia tua non sum oblitus./31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;/ noli me confundere./32 Viam mandatorum tuorum cucurri,/ cum dilatasti cor meum./33 Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,/ et exquiram eam semper./34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,/ et custodiam illam in toto corde meo./35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum,/ quia ipsam volui./36 Inclina cor meum in testimonia tua,/ et non in avaritiam./37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;/ in via tua vivifica me./38 Statue servo tuo eloquium tuum/ in timore tuo./39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,/ quia judicia tua jucunda./40 Ecce concupivi mandata tua :/ in æquitate tua vivifica me./41 Et veniat super me misericordia tua, Domine ;/ salutare tuum secundum eloquium tuum./42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,/ quia speravi in sermonibus tuis./43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,/ quia in judiciis tuis supersperavi./44 Et custodiam legem tuam semper,/ in sæculum et in sæculum sæculi./45 Et ambulabam in latitudine,/ quia mandata tua exquisivi./46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,/ et non confundebar./47 Et meditabar in mandatis tuis,/ quæ dilexi./48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,/ et exercebar in justificationibus tuis./49 Memor esto verbi tui servo tuo,/ in quo mihi spem dedisti./50 Hæc me consolata est in humilitate mea,/ quia eloquium tuum vivificavit me./51 Superbi inique agebant usquequaque ;/ a lege autem tua non declinavi./52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,/ et consolatus sum./53 Defectio tenuit me,/ pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam./54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ/ in loco peregrinationis meæ./55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,/ et custodivi legem tuam./56 Hæc facta est mihi,/ quia justificationes tuas exquisivi./57 Portio mea, Domine,/ dixi custodire legem tuam./58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;/ miserere mei secundum eloquium tuum./59 Cogitavi vias meas,/ et converti pedes meos in testimonia tua./60 Paratus sum, et non sum turbatus,/ ut custodiam mandata tua./61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,/ et legem tuam non sum oblitus./62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi,/ super judicia justificationis tuæ./63 Particeps ego sum omnium timentium te,/ et custodientium mandata tua./64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ;/ justificationes tuas doce me./65 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,/ secundum verbum tuum./66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,/ quia mandatis tuis credidi./67 Priusquam humiliarer ego deliqui :/ propterea eloquium tuum custodivi./68 Bonus es tu, et in bonitate tua/ doce me justificationes tuas./69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ;/ ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua./70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ;/ ego vero legem tuam meditatus sum./71 Bonum mihi quia humiliasti me,/ ut discam justificationes tuas./72 Bonum mihi lex oris tui,/ super millia auri et argenti./73 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :/ da mihi intellectum, et discam mandata tua./74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur,/ quia in verba tua supersperavi./75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,/ et in veritate tua humiliasti me./76 Fiat misericordia tua ut consoletur me,/ secundum eloquium tuum servo tuo./77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,/ quia lex tua meditatio mea est./78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;/ ego autem exercebor in mandatis tuis./79 Convertantur mihi timentes te,/ et qui noverunt testimonia tua./80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,/ ut non confundar./81 Defecit in salutare tuum anima mea,/ et in verbum tuum supersperavi./82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,/ dicentes : Quando consolaberis me ?/83 Quia factus sum sicut uter in pruina ;/ justificationes tuas non sum oblitus./84 Quot sunt dies servi tui ?/ quando facies de persequentibus me judicium ?/85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes,/ sed non ut lex tua./86 Omnia mandata tua veritas :/ inique persecuti sunt me, adjuva me./87 Paulominus consummaverunt me in terra ;/ ego autem non dereliqui mandata tua./88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,/ et custodiam testimonia oris tui./89 In æternum, Domine,/ verbum tuum permanet in cælo./90 In generationem et generationem veritas tua ;/ fundasti terram, et permanet./91 Ordinatione tua perseverat dies,/ quoniam omnia serviunt tibi./92 Nisi quod lex tua meditatio mea est,/ tunc forte periissem in humilitate mea./93 In æternum non obliviscar justificationes tuas,/ quia in ipsis vivificasti me./94 Tuus sum ego ; salvum me fac :/ quoniam justificationes tuas exquisivi./95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;/ testimonia tua intellexi./96 Omnis consummationis vidi finem,/ latum mandatum tuum nimis./97 Quomodo dilexi legem tuam, Domine !/ tota die meditatio mea est./98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,/ quia in æternum mihi est./99 Super omnes docentes me intellexi,/ quia testimonia tua meditatio mea est./100 Super senes intellexi,/ quia mandata tua quæsivi./101 Ab omni via mala prohibui pedes meos,/ ut custodiam verba tua./102 A judiciis tuis non declinavi,/ quia tu legem posuisti mihi./103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !/ super mel ori meo./104 A mandatis tuis intellexi ;/ propterea odivi omnem viam iniquitatis./105 Lucerna pedibus meis verbum tuum,/ et lumen semitis meis./106 Juravi et statui/ custodire judicia justitiæ tuæ./107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ;/ vivifica me secundum verbum tuum./108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,/ et judicia tua doce me./109 Anima mea in manibus meis semper,/ et legem tuam non sum oblitus./110 Posuerunt peccatores laqueum mihi,/ et de mandatis tuis non erravi./111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,/ quia exsultatio cordis mei sunt./112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,/ propter retributionem./113 Iniquos odio habui,/ et legem tuam dilexi./114 Adjutor et susceptor meus es tu,/ et in verbum tuum supersperavi./115 Declinate a me, maligni,/ et scrutabor mandata Dei mei./116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,/ et non confundas me ab exspectatione mea./117 Adjuva me, et salvus ero,/ et meditabor in justificationibus tuis semper./118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,/ quia injusta cogitatio eorum./119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;/ ideo dilexi testimonia tua./120 Confige timore tuo carnes meas ;/ a judiciis enim tuis timui./121 Feci judicium et justitiam :/ non tradas me calumniantibus me./122 Suscipe servum tuum in bonum :/ non calumnientur me superbi./123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum,/ et in eloquium justitiæ tuæ./124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,/ et justificationes tuas doce me./125 Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,/ ut sciam testimonia tua./126 Tempus faciendi, Domine :/ dissipaverunt legem tuam./127 Ideo dilexi mandata tua/ super aurum et topazion./128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;/ omnem viam iniquam odio habui./129 Mirabilia testimonia tua :/ ideo scrutata est ea anima mea./130 Declaratio sermonum tuorum illuminat,/ et intellectum dat parvulis./131 Os meum aperui, et attraxi spiritum :/ quia mandata tua desiderabam./132 Aspice in me, et miserere mei,/ secundum judicium diligentium nomen tuum./133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,/ et non dominetur mei omnis injustitia./134 Redime me a calumniis hominum/ ut custodiam mandata tua./135 Faciem tuam illumina super servum tuum,/ et doce me justificationes tuas./136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,/ quia non custodierunt legem tuam./137 Justus es, Domine,/ et rectum judicium tuum./138 Mandasti justitiam testimonia tua,/ et veritatem tuam nimis./139 Tabescere me fecit zelus meus,/ quia obliti sunt verba tua inimici mei./140 Ignitum eloquium tuum vehementer,/ et servus tuus dilexit illud./141 Adolescentulus sum ego et contemptus ;/ justificationes tuas non sum oblitus./142 Justitia tua, justitia in æternum,/ et lex tua veritas./143 Tribulatio et angustia invenerunt me ;/ mandata tua meditatio mea est./144 Æquitas testimonia tua in æternum :/ intellectum da mihi, et vivam./145 Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;/ justificationes tuas requiram./146 Clamavi ad te ; salvum me fac :/ ut custodiam mandata tua./147 Præveni in maturitate, et clamavi :/ quia in verba tua supersperavi./148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,/ ut meditarer eloquia tua./149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,/ et secundum judicium tuum vivifica me./150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :/ a lege autem tua longe facti sunt./151 Prope es tu, Domine,/ et omnes viæ tuæ veritas./152 Initio cognovi de testimoniis tuis,/ quia in æternum fundasti ea./153 Vide humilitatem meam, et eripe me,/ quia legem tuam non sum oblitus./154 Judica judicium meum, et redime me :/ propter eloquium tuum vivifica me./155 Longe a peccatoribus salus,/ quia justificationes tuas non exquisierunt./156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;/ secundum judicium tuum vivifica me./157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;/ a testimoniis tuis non declinavi./158 Vidi prævaricantes et tabescebam,/ quia eloquia tua non custodierunt./159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :/ in misericordia tua vivifica me./160 Principium verborum tuorum veritas ;/ in æternum omnia judicia justitiæ tuæ./161 Principes persecuti sunt me gratis,/ et a verbis tuis formidavit cor meum./162 Lætabor ego super eloquia tua,/ sicut qui invenit spolia multa./163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,/ legem autem tuam dilexi./164 Septies in die laudem dixi tibi,/ super judicia justitiæ tuæ./165 Pax multa diligentibus legem tuam,/ et non est illis scandalum./166 Exspectabam salutare tuum, Domine,/ et mandata tua dilexi./167 Custodivit anima mea testimonia tua,/ et dilexit ea vehementer./168 Servavi mandata tua et testimonia tua,/ quia omnes viæ meæ in conspectu tuo./169 Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;/ juxta eloquium tuum da mihi intellectum./170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ;/ secundum eloquium tuum eripe me./171 Eructabunt labia mea hymnum,/ cum docueris me justificationes tuas./172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,/ quia omnia mandata tua æquitas./173 Fiat manus tua ut salvet me,/ quoniam mandata tua elegi./174 Concupivi salutare tuum, Domine,/ et lex tua meditatio mea est./175 Vivet anima mea, et laudabit te,/ et judicia tua adjuvabunt me./176 Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,/ quia mandata tua non sum oblitus.]