Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :/ In domum Domini ibimus./2 Stantes erant pedes nostri/ in atriis tuis, Jerusalem./3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,/ cujus participatio ejus in idipsum./4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :/ testimonium Israël,/ ad confitendum nomini Domini./5 Quia illic sederunt sedes in judicio,/ sedes super domum David./6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,/ et abundantia diligentibus te./7 Fiat pax in virtute tua,/ et abundantia in turribus tuis./8 Propter fratres meos et proximos meos,/ loquebar pacem de te./9 Propter domum Domini Dei nostri,/ quæsivi bona tibi.]