Codex Sacra scripture, aligned
← 123 compare 125 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :/ non commovebitur in æternum,/ qui habitat 2 in Jerusalem./ Montes in circuitu ejus ;/ et Dominus in circuitu populi sui,/ ex hoc nunc et usque in sæculum./ 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum/ super sortem justorum :/ ut non extendant justi/ ad iniquitatem manus suas,/ 4 benefac, Domine, bonis,/ et rectis corde./ 5 Declinantes autem in obligationes,/ adducet Dominus cum operantibus iniquitatem./ Pax super Israël !]