Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Alleluja. [Laudate nomen Domini ;/ laudate, servi, Dominum :/2 qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;/ psallite nomini ejus, quoniam suave./4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;/ Israël in possessionem sibi./5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,/ et Deus noster præ omnibus diis./6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,/ in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis./7 Educens nubes ab extremo terræ,/ fulgura in pluviam fecit ;/ qui producit ventos de thesauris suis./8 Qui percussit primogenita Ægypti,/ ab homine usque ad pecus./9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :/ in Pharaonem, et in omnes servos ejus./10 Qui percussit gentes multas,/ et occidit reges fortes :/11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,/ et omnia regna Chanaan :/12 et dedit terram eorum hæreditatem,/ hæreditatem Israël populo suo./13 Domine, nomen tuum in æternum ;/ Domine, memoriale tuum in generationem et generationem./14 Quia judicabit Dominus populum suum,/ et in servis suis deprecabitur./15 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./16 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./17 Aures habent, et non audient ;/ neque enim est spiritus in ore ipsorum./18 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./19 Domus Israël, benedicite Domino ;/ domus Aaron, benedicite Domino./20 Domus Levi, benedicite Domino ;/ qui timetis Dominum, benedicite Domino./21 Benedictus Dominus ex Sion,/ qui habitat in Jerusalem.]