Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;/2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam./3 Intellexisti cogitationes meas de longe ;/ semitam meam et funiculum meum investigasti :/4 et omnes vias meas prævidisti,/ quia non est sermo in lingua mea./5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,/ novissima et antiqua./ Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam./6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ;/ confortata est, et non potero ad eam./7 Quo ibo a spiritu tuo ?/ et quo a facie tua fugiam ?/8 Si ascendero in cælum, tu illic es ;/ si descendero in infernum, ades./9 Si sumpsero pennas meas diluculo,/ et habitavero in extremis maris,/10 etenim illuc manus tua deducet me,/ et tenebit me dextera tua./11 Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;/ et nox illuminatio mea in deliciis meis./12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te,/ et nox sicut dies illuminabitur :/ sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus./13 Quia tu possedisti renes meos ;/ suscepisti me de utero matris meæ./14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;/ mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis./15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;/ et substantia mea in inferioribus terræ./16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,/ et in libro tuo omnes scribentur./ Dies formabuntur, et nemo in eis./17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;/ nimis confortatus est principatus eorum./18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur./ Exsurrexi, et adhuc sum tecum./19 Si occideris, Deus, peccatores,/ viri sanguinum, declinate a me :/20 quia dicitis in cogitatione :/ Accipient in vanitate civitates tuas./21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,/ et super inimicos tuos tabescebam ?/22 Perfecto odio oderam illos,/ et inimici facti sunt mihi./23 Proba me, Deus, et scito cor meum ;/ interroga me, et cognosce semitas meas./24 Et vide si via iniquitatis in me est,/ et deduc me in via æterna.]