Codex Sacra scripture, aligned
← 139 compare 141 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Psalmus David. [Domine, clamavi ad te : exaudi me ;/ intende voci meæ, cum clamavero ad te./ 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;/ elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum./ 3 Pone, Domine, custodiam ori meo,/ et ostium circumstantiæ labiis meis./ 4 Non declines cor meum in verba malitiæ,/ ad excusandas excusationes in peccatis ;/ cum hominibus operantibus iniquitatem,/ et non communicabo cum electis eorum./ 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :/ oleum autem peccatoris non impinguet caput meum./ Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :/ 6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum./ Audient verba mea, quoniam potuerunt./ 7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,/ dissipata sunt ossa nostra secus infernum./ 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;/ in te speravi, non auferas animam meam./ 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,/ et a scandalis operantium iniquitatem./ 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores :/ singulariter sum ego, donec transeam.]