Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.2 [Lauda, anima mea, Dominum./ Laudabo Dominum in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu fuero./ Nolite confidere in principibus,/3 in filiis hominum, in quibus non est salus./4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;/ in illa die peribunt omnes cogitationes eorum./5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,/ spes ejus in Domino Deo ipsius :/6 qui fecit cælum et terram,/ mare, et omnia quæ in eis sunt./7 Qui custodit veritatem in sæculum ;/ facit judicium injuriam patientibus ;/ dat escam esurientibus./ Dominus solvit compeditos ;/8 Dominus illuminat cæcos./ Dominus erigit elisos ;/ Dominus diligit justos./9 Dominus custodit advenas,/ pupillum et viduam suscipiet,/ et vias peccatorum disperdet./10 Regnabit Dominus in sæcula ;/ Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]