Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.2 [Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?/ longe a salute mea verba delictorum meorum./3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;/ et nocte, et non ad insipientiam mihi./4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël./5 In te speraverunt patres nostri ;/ speraverunt, et liberasti eos./6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;/ in te speraverunt, et non sunt confusi./7 Ego autem sum vermis, et non homo ;/ opprobrium hominum, et abjectio plebis./8 Omnes videntes me deriserunt me ;/ locuti sunt labiis, et moverunt caput./9 Speravit in Domino, eripiat eum :/ salvum faciat eum, quoniam vult eum./10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,/ spes mea ab uberibus matris meæ./11 In te projectus sum ex utero ;/ de ventre matris meæ Deus meus es tu :/12 ne discesseris a me,/ quoniam tribulatio proxima est,/ quoniam non est qui adjuvet./13 Circumdederunt me vituli multi ;/ tauri pingues obsederunt me./14 Aperuerunt super me os suum,/ sicut leo rapiens et rugiens./15 Sicut aqua effusus sum,/ et dispersa sunt omnia ossa mea :/ factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei./16 Aruit tamquam testa virtus mea,/ et lingua mea adhæsit faucibus meis :/ et in pulverem mortis deduxisti me./17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;/ concilium malignantium obsedit me./ Foderunt manus meas et pedes meos ;/18 dinumeraverunt omnia ossa mea./ Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me./19 Diviserunt sibi vestimenta mea,/ et super vestem meam miserunt sortem./20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;/ ad defensionem meam conspice./21 Erue a framea, Deus, animam meam,/ et de manu canis unicam meam./22 Salva me ex ore leonis,/ et a cornibus unicornium humilitatem meam./23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;/ in medio ecclesiæ laudabo te./24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;/ universum semen Jacob, glorificate eum./25 Timeat eum omne semen Israël,/ quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,/ nec avertit faciem suam a me :/ et cum clamarem ad eum, exaudivit me./26 Apud te laus mea in ecclesia magna ;/ vota mea reddam in conspectu timentium eum./27 Edent pauperes, et saturabuntur,/ et laudabunt Dominum qui requirunt eum :/ vivent corda eorum in sæculum sæculi./28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;/ et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :/29 quoniam Domini est regnum,/ et ipse dominabitur gentium./30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;/ in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram./31 Et anima mea illi vivet ;/ et semen meum serviet ipsi./32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ;/ et annuntiabunt cæli justitiam ejus/ populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]