Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :/2 Deus meus, in te confido ; non erubescam./3 Neque irrideant me inimici mei :/ etenim universi qui sustinent te, non confundentur./4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue./ Vias tuas, Domine, demonstra mihi,/ et semitas tuas edoce me./5 Dirige me in veritate tua, et doce me,/ quia tu es Deus salvator meus,/ et te sustinui tota die./6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine,/ et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt./7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris./ Secundum misericordiam tuam memento mei tu,/ propter bonitatem tuam, Domine./8 Dulcis et rectus Dominus ;/ propter hoc legem dabit delinquentibus in via./9 Diriget mansuetos in judicio ;/ docebit mites vias suas./10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,/ requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus./11 Propter nomen tuum, Domine,/ propitiaberis peccato meo ; multum est enim./12 Quis est homo qui timet Dominum ?/ legem statuit ei in via quam elegit./13 Anima ejus in bonis demorabitur,/ et semen ejus hæreditabit terram./14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ;/ et testamentum ipsius ut manifestetur illis./15 Oculi mei semper ad Dominum,/ quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos./16 Respice in me, et miserere mei,/ quia unicus et pauper sum ego./17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :/ de necessitatibus meis erue me./18 Vide humilitatem meam et laborem meum,/ et dimitte universa delicta mea./19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,/ et odio iniquo oderunt me./20 Custodi animam meam, et erue me :/ non erubescam, quoniam speravi in te./21 Innocentes et recti adhæserunt mihi,/ quia sustinui te./22 Libera, Deus, Israël/ ex omnibus tribulationibus suis.]