Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.2 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?/ Multi insurgunt adversum me ;/3 multi dicunt animæ meæ :/ Non est salus ipsi in Deo ejus./4 Tu autem Domine, susceptor meus es,/ gloria mea, et exaltans caput meum./5 Voce mea ad Dominum clamavi ;/ et exaudivit me de monte sancto suo./6 Ego dormivi, et soporatus sum ;/ et exsurrexi, quia Dominus suscepit me./7 Non timebo millia populi circumdantis me./ Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus./8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;/ dentes peccatorum contrivisti./9 Domini est salus ;/ et super populum tuum benedictio tua.]