Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ;/ rectos decet collaudatio./2 Confitemini Domino in cithara ;/ in psalterio decem chordarum psallite illi./3 Cantate ei canticum novum ;/ bene psallite ei in vociferatione./4 Quia rectum est verbum Domini,/ et omnia opera ejus in fide./5 Diligit misericordiam et judicium ;/ misericordia Domini plena est terra./6 Verbo Domini cæli firmati sunt,/ et spiritu oris ejus omnis virtus eorum./7 Congregans sicut in utre aquas maris ;/ ponens in thesauris abyssos./8 Timeat Dominum omnis terra ;/ ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem./9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit et creata sunt./10 Dominus dissipat consilia gentium ;/ reprobat autem cogitationes populorum,/ et reprobat consilia principum./11 Consilium autem Domini in æternum manet ;/ cogitationes cordis ejus in generatione et generationem./12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;/ populus quem elegit in hæreditatem sibi./13 De cælo respexit Dominus ;/ vidit omnes filios hominum./14 De præparato habitaculo suo/ respexit super omnes qui habitant terram :/15 qui finxit sigillatim corda eorum ;/ qui intelligit omnia opera eorum./16 Non salvatur rex per multam virtutem,/ et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ./17 Fallax equus ad salutem ;/ in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur./18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus :/19 ut eruat a morte animas eorum,/ et alat eos in fame./20 Anima nostra sustinet Dominum,/ quoniam adjutor et protector noster est./21 Quia in eo lætabitur cor nostrum,/ et in nomine sancto ejus speravimus./22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,/ quemadmodum speravimus in te.]