Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 In finem. Servo Domini ipsi David.2 [Dixit injustus ut delinquat in semetipso :/ non est timor Dei ante oculos ejus./3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus,/ ut inveniatur iniquitas ejus ad odium./4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;/ noluit intelligere ut bene ageret./5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;/ astitit omni viæ non bonæ :/ malitiam autem non odivit./6 Domine, in cælo misericordia tua,/ et veritas tua usque ad nubes./7 Justitia tua sicut montes Dei ;/ judicia tua abyssus multa./ Homines et jumenta salvabis, Domine,/8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus./ Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt./9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,/ et torrente voluptatis tuæ potabis eos :/10 quoniam apud te est fons vitæ,/ et in lumine tuo videbimus lumen./11 Prætende misericordiam tuam scientibus te,/ et justitiam tuam his qui recto sunt corde./12 Non veniat mihi pes superbiæ,/ et manus peccatoris non moveat me./13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;/ expulsi sunt, nec potuerunt stare.]