Codex Sacra scripture, aligned
← 48 compare 50 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,/ et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum./ 2 Ex Sion species decoris ejus :/ 3 Deus manifeste veniet ;/ Deus noster, et non silebit./ Ignis in conspectu ejus exardescet ;/ et in circuitu ejus tempestas valida./ 4 Advocabit cælum desursum, et terram,/ discernere populum suum./ 5 Congregate illi sanctos ejus,/ qui ordinant testamentum ejus super sacrificia./ 6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,/ quoniam Deus judex est./ 7 Audi, populus meus, et loquar ;/ Israël, et testificabor tibi :/ Deus, Deus tuus ego sum./ 8 Non in sacrificiis tuis arguam te ;/ holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper./ 9 Non accipiam de domo tua vitulos,/ neque de gregibus tuis hircos :/ 10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,/ jumenta in montibus, et boves./ 11 Cognovi omnia volatilia cæli,/ et pulchritudo agri mecum est./ 12 Si esuriero, non dicam tibi :/ meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus./ 13 Numquid manducabo carnes taurorum ?/ aut sanguinem hircorum potabo ?/ 14 Immola Deo sacrificium laudis,/ et redde Altissimo vota tua./ 15 Et invoca me in die tribulationis :/ eruam te, et honorificabis me./ 16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?/ et assumis testamentum meum per os tuum ?/ 17 Tu vero odisti disciplinam,/ et projecisti sermones meos retrorsum./ 18 Si videbas furem, currebas cum eo ;/ et cum adulteris portionem tuam ponebas./ 19 Os tuum abundavit malitia,/ et lingua tua concinnabat dolos./ 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,/ et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum./ 21 Hæc fecisti, et tacui./ Existimasti inique quod ero tui similis :/ arguam te, et statuam contra faciem tuam./ 22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,/ nequando rapiat, et non sit qui eripiat./ 23 Sacrificium laudis honorificabit me,/ et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]